Revelation of John 7

etc. Multiplici Ecclesiae bello descripto, subjicit tempore hujus belli diabolum nocere paratum, sed a Deo refrenatum, ne sui aliquatenus torpeant vel desperent. Pro quatuor partibus mundi in quibus nocent. Diabolus angelus dicitur, id est missus a Deo ad probationem bonorum, et permissus ad deceptionem malorum et a principe diabolo ad subversionem cunctorum missus. In tempore tribulationis nihil magis est necessarium quam praedicatio, et ideo nititur diabolus detinere eam omni loco. Ventus nubes excitat, terram rigans fructiferam facit, faciem ejus hilarem reddit, sic praedicatio mentes hominum. Habitantibus in insulis vel diversis vitiis affluentibus. Hic angelus est ille lapis sine manibus praecisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit. Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per praedicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et aetate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris. Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri aequalem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres praetulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat: in fronte ne erubescat, sed confiteatur: Rom. 10.. In scapulis, ut onus Christi portet. In vertice, ut rationem conservet, quae est vertex et caput hominis interioris. . Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit. Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus. Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis in quatuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quatuor multiplicamus, et fiunt quadraginta octo; ut vero ad Trinitatem haec perfectio referatur, quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quatuor. . Tristitiae sive moeroris exauditio, id est de praeteritis peccatis dolens et ad virtutis conversationem aspirans. Id est additus, id est etiam non injuncta sibi faciens. Id est merces, id est ad remunerationem tendens, ut: Id est habitaculum fortitudinis, id est laborem non recusantes, sed aliquando pro necessitate fratrum de Maria ad Martham descendentes. Id est augmentum, id est Ecclesiam numero sanctorum locupletantes. Id est filius dexterae, id est a propitiatione Dei omnia, et nihil a se reputantes. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Israel, nunc aperte docet quod per illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendae sunt omnes gentes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis praelatis. Hoc in praesenti. Non per nos, sed per agnum habemus salutem, id est remissionem peccatorum, et bonam operationem, et aeternam gloriam. Per supradictos angelos, intelligi possunt majores praelati; per istos, minores praelati, vel subditi tantum, sicut sunt angeli et archangeli, et tamen omnes angeli, id est nuntii. Sed et modo sunt majores et minores praelati, id est archiepiscopi et episcopi. Quasi dicat: Si attribuitis Deo, benefacitis. Vel ad sequentia legetur: id est veritas in praemissis, et id est exaltatio quam habet super omnem creaturam, vel nostra exaltatio in virtutibus: et id est impassibilitas, vel vestra in operibus. Visa turba in tanta dignitate, movetur attendere qua via potuit illuc ascendere, ut idem alios doceat inspicere. etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua. . etc. Qui dedit cognitionem angelis, dabit etiam eamdem illis cognitionem. etc. Et per hoc in futuro deducet ad omnimodam refectionem. Omnem dolorem sive pro delictis suis, sive pro adversis, vel exsilio, vel caeteris hujusmodi.
Copyright information for VulgGlossa